라틴어 문장 검색

Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 3:1)
Interest etiam, is ipse sine causa subinde rideat, an moestus demissusque sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 22:2)
indoluit genetrix, tum sic commota profatur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:173)
laniato pectore longas inchoat illa vias et sic ingressa profatur:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:262)
Tum quoque, dum lites Stygiique negotia solvit dura fori veteresque reos ex ordine quaerit, Rufinum procul ecce notat visuque severo lustrat et ex imo concussa sede profatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:290)
huc genitorem altae per opaca silentia noctis praecipitem silvis rapit et sic maesta profatur:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 305:1)
qua stomachi secreta, ferit laetusque profatur:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 214:1)
hanc delapsa polo piceaeque adclinis opacae Iuno vocat prensaque manu sic blanda profatur:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 565:1)
tum vero extremo percussa dolore arripit Aesoniden dextra ac summissa profatur:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 501:1)
ut veni coram, singultim pauca locutus—infans namque pudor prohibebat plura profari—non ego me claro natum patre, non ego circumme Satureiano vectari rura caballo,sed quod eram narro.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장26)
Hic tamen et supra quos diximus inferiores partibus egregie multis multoque minores, quamquam multa bene ac divinitus invenientes ex adyto tam quam cordis responsa dedere sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur, principiis tamen in rerum fecere ruinas et graviter magni magno cecidere ibi casu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:7)
Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:1)
Ut ventum est parvi Rubiconis ad undas, Ingens visa duci Patriae trepidantis imago Clara per obscuram vultu moestissima noctem, Turrigero canos effundens vertice crines, Caesarie lacera, nudisque adstare lacertis, Et gemitu permixta loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:19)
Seu sponte deum, seu turbidus Auster Impulerit, moestam tenuerunt nubila lucem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:48)
Dumque illi effusam longis anfractibus urbem Circueunt, Aruns dispersos fulminis ignes Colligit, et terrae moesto cum murmure condit, Datque locis nomen sacris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION